

Epistola I ad Timotheum*
Caput 1: Versus 5
Finis autem.In fide est aedificatio Dei, quia ex fide est spes, et inde charitas, quae est adimpletio legis. Vel sic construe: Quidam docent et intendunt fabulis et genealogiis, sed finis et impletio legis est charitas, quare non est opus aliis.Praecepti.Diciturpraecepti,pro praeceptorum, quorum impletio est dilectio Dei et proximi. Unde:In his duobus mandatis tota lex pendet et prophetae[Matth. 22.].[AUG., in psal. 31.]Finis dicitur terminus, etc., usque ad cupiditas ergo refrenetur, charitas excitetur.Conscientia bona.Conscientia pro spe. Ille enim ad id quod diligit se perventurum desperat, cui malae conscientiae serupulus inest.Et fide non ficta.Vel, non fictili et fragili, vel, in qua non quisque sibi quodlibet fingit, sed catholica duntaxat.